PRONOMUS Thebanus

PRONOMUS Thebanus
PRONOMUS Thebanus
primus tibias invenit, quae ad omnimodam modulationem versarentur, Pausan, in Boeot. et Athen. l. 14. Olim vero ita tibiae crant comaratae et factae, ut singulis partibus unici tantum et singulares canerentur modi: hinc pro vatietate modorum variae etiam tibiae factitatae, aliaeque erant, quae Phrygium, aliae quae Dorium, et diversae ab utrisque; quibus Lydium incindebant. Sic Marsyas, qui primus geminas tibias inflavit, Phrygium his duntaxat canebat, nec in Dorium aut Lydium animam vertere aut cantum inflectere poterat. Unde in certamine cum Apolline, cum victor Iudicum sententiâ pronuntiatus iam discederet. Apollo citharam versare coepit , inquit Hyginus, idemque sonus erat: quod Marsyas tibiis facere non potuit, itaque victus est etc. Diodoro Thebano Pollux attribuit, quod Athenaeve Pronomo: Theophrastus vero Antigenidae indidem oriundo. Quorum quisquis is fuerit, qui unâ tibiâ omnium modorum modulationumque genera canere primus instituti, hoc assequutus est lingularum in tibiis qualitate et foraminum multitudine. Unde πολύτρητος κάλαμος, in Epigr. quod multiforatilis tibia reddit Appuleius. Antiquae enim tibiae paucis foraminibus erant apertae. Salmas. ad Solin. p. 119. et 120.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”